Hľadaný výraz: psalms 3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. 2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, 3 multi dicunt animae meae: “ Non est salus ipsi in Deo ”. 4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus; 8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

1

mail   print   facebook   twitter